|
Legem ergo destruimus per fidem? Absit: sed legem statuimus. Quaeritur
quomodo hoc sit verum cum alibi dicat: Si ea, quae destruxi, iterum
reaedifico, praevaricatorem me constituo: et legi per legem mortuus sum
(Galat. II). Ibi dicit se legem destruxisse: hic dicit quod eam non
destruit, sed statuit. Solutio. Destruere legem duobus modis accipitur.
Unde hic Apostolus dicit, quod legem non destruit, id est non ostendit
legem inutilem esse in suo tempore, et nil valere, nec spiritualiter
implendam esse. Alibi dixit, quod eam destruxit, id est post veritatis
impletionem debere cessare secundum carnalia praedicavit.
|
|