|
Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam (Rom. IV).
Quaeritur cur dicat reputatum est, quasi non esset vera justitia quam
habuit per fidem, sed aliquid quod reputatum est ad justitiam: si enim
deberes mihi equum, non convenienter dicerem: Da mihi equum, et reputabo
illum pro equo; sed congrue dicere valerem: Da mihi asinum, et reputabo
eum pro equo. Solutio. Si homo non peccasset, haberet omnimodam
justitiam, quae consistit in omnimoda praeceptorum Dei impletione, ut
nil omnino concupisceret contra rationem, et ut Deum ex toto corde
diligeret, sed post peccatum, et propter peccatum homo non potuit hanc
perfectam justitiam habere, cui merito debetur aeterna beatitudo: sed
Deus per gratiam suam dat homini fidem, quam item per eamdem gratiam
reputat pro illa perfectione: ac si justitiae perfectionem haberet.
|
|