|
Ei autem, qui operatur, merces non imputatur, etc. Quaeritur de quibus
operibus hic agat: utrum de interioribus, an de exterioribus. Exteriora
sunt ut vestire pauperes, et caetera hujusmodi, quae multi non
operantur, licet habeant tempus operandi, ut viri contemplativi, unde
videntur indigni salute, si de hujusmodi operibus hic fiat sermo. Opera
interiora sunt, ut credere, amare, orare, quae omnibus communia sunt
fidelibus, quia sine iis non est salus, de quibus si hic agitur, quomodo
fides sine operibus reputatur ad justitiam ei, qui non habet tempus
operandi? Solutio. De operibus exterioribus agit, quae exiguntur ab iis,
qui habent facultatem ea faciendi, et illis, qui non habent facultatem
ea faciendi, voluntas reputatur pro facto.
|
|