QUAESTIO CIII.

Secundum propositum gratiae Dei, etc. Hic solet quaeri de gratia, et merito. Videtur enim sic totum ex gratia, quod meritum nil conferat; vel si aliquid ex merito, quod non totum ex gratia. Quod autem totum sit ex gratia, Scripturae testantur. Unde Apostolus: Quid habes quod non accepisti? (I Cor. IV.) Gratia Dei sum, id quod sum (I Cor. XV). Et illud: Gratiam pro gratia (Joan. I). Quid ergo dicendum? Dicere, quod meritum nihil sit, error est Manichaeorum, sicut asserere totum esse ex libero arbitrio, error est Pelagianorum. Solutio. Cum dicitur totum ex gratia esse, meritum non excluditur, cum meritum sit ex gratia. Ideoque videndum est quid gratia Dei operetur in nobis sine nobis, et quid operetur in nobis non sine nobis. Gratia itaque praeveniens quae dicitur etiam operans, sanat liberum arbitrium, liberando illud a jugo peccati: et hoc facit in nobis sine nobis: deinde voluntas sanata non est otiosa, nec in vacuum Dei gratiam accipit, quod operatur non per se, sed cum gratia, imo gratia Dei cooperatur libero arbitrio: unde cooperans dicitur; et idem opus vel meritum dicitur esse ex gratia et voluntate: non enim seorsum operatur, sed simul. Unde licet totum sit ex gratia, non est consequens quod nihil sit ex merito, vel ex libero arbitrio, veluti si quis inveniret parvulum in luto jacentem et impotentem surgere, et erigeret eum, deinde manum ejus teneret, ut ambularet, ipsa ambulatio esset ex utroque, sicut ipsa erectio ejus tantum ab inventore et non ex parvulo, sic: ex gratia praeveniente est tantum, quod bonum volumus, sicut ex gratia subsequente, non dico tantum, sed etiam ex libero arbitrio per gratiam sanato et deliberato, quod bonum operamur.