|
Beati, quorum remissae sunt iniquitates. Quaeritur de peccato originali
quid sit, de quo doctores subobscure disserunt. Alii enim dicunt, quod
peccatum originale est reatus aeternae poenae, id est debitum et
obnoxietas, qua addicti sumus poenae: sed secundum hoc originale
peccatum non est culpa, sed poena. Sed quod sit culpa, auctoritates
testantur, quod concedere oportet. Alii autem dicunt quod originale
peccatum sit fomes peccati: concupiscentia, vel concupiscibilitas: lex
membrorum, lex carnis, languor naturae, tyrannus qui habitat in membris
nostris: vitium innatum, quod parvulum facit habilem concupiscere:
adultum concupiscentem: his, et aliis nominibus peccatum originale
nuncupatur.
|
|