|
CVII. Quomodo in baptismo deleatur? Solutio. Ex toto secundum reatum
mitigatur, et debilitatur secundum actum vel affectum. Alii vero dicunt,
quod originale peccatum est privatio cujusdam originalis justitiae, quam
haberet homo, si non peccasset: ideoque quia privatur justitia, privatur
et gloria, nec aliam poenam sustinebunt, qui pro solo originali peccato
punientur, nisi quod visione Dei semper carebunt. Item cum anima non sit
ex traduce, sed sola caro, quaeritur quomodo hoc peccatum per carnem
trahatur: non enim ipsa sine anima potest habere culpam, quae non est,
nec esse potest nisi in rationali creatura: quod enim non est capax
justitiae, nec peccati.
|
|