QUAESTIO CVIII. |
Quomodo ergo in propagatione prolis a parentibus transit per carnem, quod non potest esse in sola carne sine anima? Solutio. Peccatum dicitur transire, quia ejus causa transit, quae est pollutio et immunditia quaedam, quam invenit anima in carne cum ei infunditur, et ex qua polluitur: unde cum sola anima concupiscat, non tamen anima dicitur concupiscere, quia anima ex carne concupiscit. |