QUAESTIO CIX.

Utrum unquam anima sit talis, qualis a Deo est creata: si enim munda creata est a Deo, et ex quo fuit carni conjuncta et copulata fuit immunda, sequitur quod nunquam talis est, qualis a Deo creata est. Solutio. Potest concedi quod nunquam fuit omnino talis, qualis a Deo creta est, veluti si dedissem tibi pomum mundum, et tu exciperes manibus immundis: illud verum esset, nunquam te tale pomum habere quale tibi dedi.