QUAESTIO CX. |
Quaeri solet quare animae mundae a Deo creatae reatus originalis peccati imputetur. Dicunt doctores hanc quaestionem insolubilem esse; potest tamen dici, non esse injustum quod animae non habenti justitiam non detur gloria: hoc enim est reatui originalis peccati subjacere, quod est originali justitia privari. Quid ergo mirum si talis culpa tali puniatur poena? |