QUAESTIO CXI. |
Et signum accepit circumcisionis, et signaculum justitiae, etc. De circumcisione superius dictum est. Quaeri autem hic potest utrum Abraham aliquid utilitatis consecutus sit ex circumcisione. Solutio. Dicunt doctores quod per eam tantum ostensus est esse justus, non effectus. Nunquid ergo in posteris majorem habuit efficaciam, quam in ipso Abraham? Quod videtur, cum ipsis sit data in remedium saltem originalis peccati; ipsi autem Abrahae non est data nisi in ostensionem justitiae. |