|
Quia dicitur: Lex iram Dei operatur. Quaeritur quomodo hoc sit
intelligendum. Nonne lex bona, et ira mala? Quomodo quod bonum est
operatur quod malum est. Nonne cujus effectus malus est, ipsum quoque
malum? Quomodo ergo talis causa talem habet effectum. Solutio. Lex non
immediate, et ex qualitate sui, et tanquam causa efficiens iram
operatur, sed quasi per occasionem; quia si lex non esset data, ira non
esset tanta, quae aucta est per legis praevaricationem. Multa enim
dicuntur aliqua efficere, non quia ea efficiant, sed quia sine eis non
fierent; unde et Christus dictus est positus, non solum in
resurrectionem per causam, sed etiam in ruinam (Luc. II) per occasionem.
Et Apostolus dictus est, non solum odor vitae, sed etiam odor mortis (II
Cor. II). Juxta eamdem rationem evigilare circa similia oportet.
|
|