QUAESTIO CXVII.

Quomodo probet Apostolus legem iram operari, dicens: Ubi enim non est lex, nec praevaricatio? Quia nec hoc videtur verum esse. Nonne ubi non est lex, potest esse legis naturalis, vel Evangelii praevaricatio? Quomodo ergo verum ubi non est lex, nec praevaricatio? Si autem sic exponatur, ubi non est lex, nec legis praevaricatio, eodem argumento probatur, quod ubi non est Evangelium, nec est Evangelii praevaricatio. Solutio. Nomine legis saepe Apostolus designat mandatum sine gratia; nomine autem Evangelii semper intelligitur mandatum cum gratia: unde constat verum, ubi non est lex, id est mandatum sine gratia, nec praevaricatio. Item ubi est mandatum cum gratia non est praevaricatio, sed mandati impletio.