|
Item cum dicitur: Qui contra spem in spem credidit. Quaeritur de fide
Abrahae, quam hic laudat Apostolus: quae reputatur illi ad justitiam:
quae vel cujus rei fuerit? Si enim diligenter verba Apostoli et Geneseos
considerantur, videtur quod fides illa, qua credidit Deo prolem promitti
sibi, reputata sit illi ad justitiam; si autem hoc est, et aliqua fides
praeter fidem Christi, est fides justificans. Si autem dicatur, quod
tunc habuit fidem Christi, quaeritur an duae fides justificent, vel
quare potius justitia dicatur esse ex illa, quam ex ista? Solutio.
Apostolus commendat fidem Abrahae, qua credidit omnia quae credenda
erant: qua fide inter caetera credidit Deum esse veracem in promissione
prolis.
|
|