QUAESTIO CXIX.

Quomodo generatio Isaac dicatur esse contra naturam? Quid est natura? Nonne vis quaedam Creaturarum a Creatore insita, per quam similia ex similibus procreantur atque propagantur? Nonne ibi natura operata est? Nonne quaedam contemperies fuit in operibus parentum in actu et ex commistione carnis? quomodo contra naturam? Solutio. Cum Auctor naturae operatur in natura praeter solitum cursum naturae, id est non secundum causas inferiores, sed secundum superiores, tunc dicitur aliquid fieri contra naturam, sed magis proprie diceretur supra naturam.