QUAESTIO CXX.

Plenissime sciens quod quaecunque promisit Deus, potens est et facere. Dicit expositor quod multo divinae virtutis intuitu sciebat Deum omnipotentem esse, et Apostolus plenissime sciens, etc., quod videtur obesse fidei; quia fides non habet meritum, cui ratio humana praebet experimentum. Item si sciebat eum esse Deum, quid magnum, si credidit ipsum esse omnipotentem; vel si nescivit esse Deum, quomodo ei credidit? Solutio. Ille intuitus divinae virtutis, quem Abraham habuit, non erat e ratione humana, sed de fidei constantia: per quem adeo certus fuit, ac si plenissime sciret, vel videret.