QUAESTIO CXXI. |
Quod autem quaeritur quid magnum fuerit, quod credidit Deum esse omnipotentem, cum illud non solum boni, sed etiam mali credant? Dicimus quod tunc illud credere magnum erat, quando pene universus orbis in cultura daemonum errabat, nec adhuc fides unius Dei praedicata, vel Scripturis manifeste declarata fuerat sicut modo. |