QUAESTIO CXXII.

Non solum autem scriptum, etc. Quaeritur quomodo dicat Apostolus, hoc esse scriptum propter Abraham, quod fides reputata est ad justitiam? nunquid ex eo quod in Scripturis laudatur, vel a nobis imitatur, aliquam consequitur utilitatem? Solutio. Non hoc dicit Apostolus forsitan quod hoc ei prosit, sed sic intelligendum est: Non solum autem, etc., id est, hoc scriptum est non solum ut ostendatur unde ipse Abraham fuit justus, sed ut demonstretur nobis etiam in quo solo possumus justificari, scilicet in gratia fidei, et non alibi.