|
Traditus est propter delicta nostra, etc. Dicit auctoritas. Quaeritur a
quo traditus est? Et certum est quod a Deo Patre, a Juda et a Judaeis,
et a Pilato. Sed quaeritur utrum illud quod factum est a Deo, et a
Judaeis fuerit bonum, an malum? Si dicatur bonum, ergo Judaei fecerunt
bonum. Si autem dicatur malum, ergo Deus fecit malum. Item: Nonne Judaei
tantum malum fecerunt, et Deus tantum bonum? quomodo ergo idem fecerunt
Deus et Judaei? Solutio. Opus vel factum Judaeorum aequivoce accipitur
pro actu et pro passione, actus Judaeorum malus tantum; passio Christi,
quae secuta est ex actu illorum, bona fuit. Ideo doctores quandoque
Deum, et Judaeos uniunt, et eodem facto vel opere, propter passionem
Christi, quae evenit tam ex Judaeorum actione quam Dei, quandoque
distinguunt propter actuum diversitatem. Si autem quaeratur an Judaeorum
opus fuerit bonum, distingue sic: Actus illorum malus, passio quam
intulerunt bona fuit.
|
|