|
Non solum autem, sedet gloriamur in tribulationibus (Rom. V), etc.
Quomodo Apostolus glorietur in tribulationibus quae sunt amarae, nec
propter se expetendae. Solutio. Non propter tribulationes ipsas, sed
propter earum effectum gloriandum est in illis. Sed objicitur quod eadem
ratione gloriandum sit in peccatis non propter se, sed propter bonum,
quod saepe, ut humilitatem efficiunt, unde Propheta: Priusquam
humiliarer, ego deliqui (Psal. CXVIII). Solutio. Tribulationes ex
qualitate sui cooperantur interiori gratiae ad patientiam consequendam,
peccata vero non; sed Deus sua pietate de malis nostris facit aliquid
bonum provenire.
|
|