QUAESTIO CXXVI.

Cum ait Apostolus: Spes autem non confundit. Quaeritur de spe quid sit, et an habeatur sine charitate? Solutio. Spes est certa exspectatio futurorum bonorum quae in hoc differt a fide, quod fides est de praeteritis, praesentibus et futuris, tam bonis quam malis; spes autem tantum de futuris et bonis. Videtur autem quod non habeatur sine charitate: sine enim bonis operibus et bona vita, quae non est sine charitate, sperare futura bona non est spes, sed potius praesumptio, ut dicit Augustinus. Item videtur idem asserere Augustinus quod spes praecedat charitatem. Solutio. Alia est spes veniae, alia spes est gloriae; prima habetur etiam a malis, secunda forsitan nonnisi a bonis.