|
Charitas Dei diffusa est, etc. Quaeritur, an eadem sit charitas, qua nos
Deus diligit, et qua nos Deum diligimus? Solutio. Sunt qui dicunt quod
eadem est, quibus obviat Augustinus hunc locum exponens et dicens, quod
hic agitur de charitate, qua nos diligimus Deum, veluti ibi, Deus
charitas est (I Joan. IV), agitur de charitate qua nos diligit Deus:
quod non diceret, si eadem esset. Item alibi dicit: Charitatem voco
motum mentis ad diligendum Deum propter se, et proximum propter Deum.
Deus non est motus, ergo est charitas, quae non est Deus. Item charitas
potest augeri et minui, Deus autem non potest, ergo est charitas, quae
non est Deus. Est itaque firmiter tenendum quod nomen charitatis
aequivoce dicitur de Deo, cum dicitur Deus charitas est, et de quadam
virtute, cum dicitur, quaedam virtus est charitas, vel charitas Dei
diffusa est in cordibus nostris. Apostolus Paulus fere ubique hoc nomine
designat virtutem, quae Deus non est, sed ex Deo. Joannes eodem nomine
significat ipsum Deum. Hoc autem quod Augustinus dicit quod charitas
fraterna, qua diligimus invicem, est Deus. Concedimus, dicentes quod
Deus charitas facit nos etiam diligere invicem, sed charitate mediante,
sicut facit nos credere fide mediante; a quo enim est fides ab eodem est
charitas, ut dicit Augustinus. Sed objicitur: Deus charitas est in
nobis, et etiam charitas, quae est virtus; ergo duae charitates sunt in
nobis, vel duabus charitatibus diligimus Deum. Solutio. Non ideo duae
sunt. Sicut sol nos illuminat et radius solis, ergo duo nos illuminant,
non sequitur, quia hoc esset seorsum, et separatim: sol enim per radium,
et Deus per charitatem virtutem nos illuminat sive illustrat.
|
|