|
An simpliciter debeat concedi Christum esse creaturam, vel factum.
Solutio. Non concedendum sine determinatione tali, secundum carnem: ne
videamur consentire haereticis dicentibus, Christum esse factum secundum
utramque naturam, et propter etiam implicitam negationem hujus nominis,
creatura: quia id dicitur creatura, quod coepit esse et non semper fuit.
Non enim sequitur, si secundum humanitatem Christus non semper fuit:
ergo non semper fuit; sicut bene sequitur, si secundum Divinitatem
semper fuit, ergo semper fuit.
|
|