QUAESTIO CXXX. |
Quomodo hoc sit verum, quod dicitur: Christus mortuus est pro impiis. Nonne pro illis tantum mortuus est Christus, quibus sua mors prodest? sed non prodest nisi piis, ergo pro piis tantum mortuus est. Videtur itaque, quod non pro impiis mortuus sit. Solutio. Mortuus est pro impiis, id est pro dilectione eorum qui prius erant impii, et per fidem facti sunt pii, et ita verum est quod mors Christi facta pro impiis est, et quod non prodest nisi piis. |