QUAESTIO CXXXI.

Reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus. Quaeritur quomodo hoc verbum sit intelligendum. Nunquid ante mortem nobis tanquam peccatoribus erat iratus, juxta illud: Odisti omnes, qui operantur iniquitatem (Psal. V); et per mortem Filii sit nobis placatus, et coepit tunc primum amare? Sed si hoc est, quomodo elegit nos ante mundi constitutionem? Nunquid non diligens elegit; vel quomodo non placatus pro nobis tradidit Filium? Solutio. Ira Dei dicitur non animi passio, sed vindicta justa, et cum talis ira finitur, quod factum est per mortem Christi, Deus dicitur nobis placari, et nos ei reconciliari; nec tamen, quia reconciliavit amavit; sed quia amavit, reconciliavit. De justitia illa, qua Christus vicit, superius dictum est, et de modo redemptionis. Nec oportet acta agere: tantum verba Augustini breviter ponantur, quibus eam plane exprimit. Ait itaque: Haec est justitia, qua Christus vicit diabolum. Diabolus amator potentiae, et desertor justitiae, Christum, in quo nihil dignum morte invenit, occidit. Unde justum est ut illi quos tenebat liberi dimitterentur, credentes in illo, qui sine ullo merito malo occisus est. Noluit itaque contra amatorem potentiae uti potentia, sed contra desertorem justitiae voluit uti justitia, ut nos informaret qualiter contra eumdem hostem nobis sit pugnandum; videlicet non potentia, sed potius justitia, et sic victores erimus.