QUAESTIO CXXXII.

Propterea sicut per unum, etc. Quaeritur quare potius dicat per unum virum quam per unam mulierem intrasse peccatum in mundum, cum peccati initium fuerit potius in muliere quam in viro? Solutio. Consuetudinis tenuit ordinem, ut Augustinus dicit, quia posteritas non a muliere, sed a viro solet nominari. Vel ideo quia vir et mulier una caro sunt; ideoque quidquid factum est ab illo vel illa, ad primum hominem dicitur pertinere. Vel aliter, si vir non peccasset, forsitan aliam sociam ei providisset Deus, de qua innocentes, et sibi conformes genuisset, vel merito ipsius peccata uxoris dimisisset; sed quia peccavit, per ipsum non immerito peccatum intrasse in mundum dicitur.