QUAESTIO CXXXIII.

Item quaeritur cur per hominem et non per diabolum dicatur intrasse peccatum, cum prius fuerit in illo, et per illum intraverit etiam in primum hominem, unde scriptum est: Invidia diaboli mors intravit in mundum (Sap. II). Solutio. Aliter per diabolum, aliter per hominem peccatum intravit. Sola enim imitatione, et non propagatione per diabolum. Non sola imitatione, sed etiam propagatione intravit per hominem. Sciendum est Pelagianos dixisse originale peccatum sola imitatione et non propagatione intrasse per Adam: quod si verum esset, non hominem, sed diabolum peccati auctorem dixisset: unde etiam dicebant, quod in baptismo originale peccatum parvulis non dimittitur, quia secundum eos in nascentibus nullum contrahitur: sed fides catholica hoc non tenet, sed hoc praedicat, hoc Scripturae testantur, quod, sicut Christus, praeter imitationis exemplum, illuminationem et justificationem intrinsecus occulte operatur, ex qua sola gratia parvulos regeneratos qui eum nequeunt imitari, suo inserit corpori; sic Adam, praeter imitationis exemplum, tabe suae concupiscentiae corrupit omnes ex se per concupiscentiam nascituros.