|
An Christus secundum humanitatem sit Filius Dei? vel Deus? Quod sic
volunt probare, secundum quod est homo, est praedestinatus, ut sit
Filius Dei: sed illud est, quod ut sit, praedestinatus est secundum quod
homo, ergo secundum quod homo est, Filius est Dei. Solutio. Non est
verum si secundum hominem est praedestinatus, ut sit Filius Dei: ergo
secundum hominem est Filius Dei, nisi secundum sit personae expressivum.
Si autem notat causam, vel conditionem, non est verum, ut in hoc apparet
simili: Iste secundum quantitatem peccati poenitet ut sit salvus, ergo
secundum quantitatem peccati fit salvus.
|
|