QUAESTIO CXXXIX.

Quaeritur iterum, quomodo ex illa parva massa, quae fuit in Adam, tot et tanta descendere potuerunt, vel quomodo in tot partes tam parva particula dividi potuit, ut cujuslibet corpus inde materialiter constet. Quae quaestio solet fieri de illis septem panibus, quibus tot millia hominum Dominus satiavit sine alicujus rei additione (Matth. XV). Solutio. Lege propagationis hoc factum fuit. Illa enim particula quae fuit in lumbis Adae, ex quo separata fuit in filii ejus generatione, in seipsa est aucta et multiplicata in perfectam hominis staturam: ex qua iterum separata est parva particula in secunda generatione, quae in seipsa est iterum aucta et multiplicata: de qua iterum ita multiplicata est separata alia, et sic deinceps lege propagationis crevit in tantam multitudinem sine additamento extrinseco, vel ciborum mutatione in ipsam. Constat quia Deus potest de una atomo facere quantumlibet pondus.