|
Si itaque una atomus sic multiplicaretur in seipsa in aliquid magnum, in
quo essent infinitae atomi, quaeritur an illa esset omnes istae, vel una
de numero aliarum, vel utrum illae sint illa una. Solutio. Non oportet
concedere quod illa sit omnes istae, sed quod sit multiplicata et aucta
in istas; nec quod omnes istae sint illa, sed ex illa, vel fuerunt in
illa, sicut illud granum crevit in arborem, nec est arbor illud, sed ex
illo, vel materialiter in illo. Diligenter notandae sunt hujusmodi
locutiones. Notandum plura esse genera mutationum; quandoque mutatur
essentia in essentiam sine mutatione accidentium, ut in sacramento
altaris; quandoque fit mutatio proprietatum sine mutatione essentiae, ut
cum de aqua factum est vinum; quandoque fit mutatio secundum solam
quantitatem in majus, ut in septem panibus. Qualiter autem virga Moysi
sit mutata in serpentem, an secundum solas proprietates tam
substantiales quam accidentales, an secundum essentiam non est mihi
certum.
|
|