QUAESTIO CXLII.

Sed non sicut delictum, ita et donum. Quaeritur quomodo dicat Apostolus, donum Christi abundare in plures, quam delictum Adae: non enim plures salvati sunt per gratiam Christi, quam sint delicto Adae damnati. Solutio. Ista superabundantia gratiae non est attendenda in numero personarum; sed ipsis quibus prodest donum Christi, plus confert in bono, quam delictum Adae obsit illis, quibus obest in malo; quia ex Adam non omnis damnatio, sed illa sola, qua puniuntur illi qui soli originali subjacent, praeter quam puniuntur illi qui delicta propria addiderunt; gratia vero Christi non solum liberat a peccato originali, sed etiam a superadditis, promovens in justificationem, et tandem in vitam aeternam.