QUAESTIO CXLIII.

An actualia peccata sint ex peccato Adae? Quod videtur quibusdam, quia ex fomite proni sumus ad peccandum. Solutio. Pronitas talis non est causa efficiens, etsi sit causa sine qua non fieret, ut quibusdam placet; sed nec exigitur, cum nec in diabolo, nec in primo homine ante lapsum fuerit, et tamen fuit in eis peccatum sine ipsa: non enim ipsa causa peccati, sed peccatum causa ipsius fuit.