|
Quaeritur an actualia peccata proximorum parentum posteris imputentur?
Quod videtur, quia Dominus ait: Ego sum Dominus Deus tuus zelotes:
visitans iniquitatem patrum in filios in tertiam et quartam generationem
(Exod. XX), etc. Solutio. Peccata parentum etiam proximorum non
imputantur filiis, nisi ipsi peccata patrum per imitationem sua faciant;
nec tunc puniuntur, quia parentes, sed quia ipsi peccaverunt. Juxta
aliam Scripturam: Filius non portabit iniquitatem patris (Ezech. XVIII),
etc., repugnantiam autem, quae videtur inter has duas auctoritates,
doctores satis elucidant.
|
|