QUAESTIO CXLVII. |
Si autem quaeratur qua ratione peccatum primorum parentum, et non proximorum imputetur. Solutio. Quia illud nos spoliavit; caetera peccata aliorum nos tanquam nudos et spoliatos invenientia non potuerunt nobis aliquid auferre: originale enim peccatum, ut jam dictum est, tantum privat originali quadam justitia. |