|
Homo ex se et per se ante peccatum peccare potuit; proficere vero ex se
et per se sine adjutorio gratiae non potuit, ergo pronior erat ad malum
quam ad bonum; sed nondum erat, nisi talis qualem Deus eum fecerat: ergo
Deus fecit eum proniorem ad malum quam ad bonum. Solutio. Ante casum
homo non erat pronus ad peccatum; nec Deus talem fecit hominem ut esset
pronus ad peccandum, sed talis pronitas postea ex peccato infuit; nec
etiam potestatem peccandi habuit ex Deo, sed ex sua nihilitate; non ex
bono, quod acceperat, sed ex ejus termino; non quia tantum, sed quia non
plus acceperat, sicut jam superius dictum de eodem est.
|
|