QUAESTIO XIV.

An secundum quod homo sit persona. Solutio. Dicunt quidam: Si, secundum significet causam, vel conditionem, secundum quod est homo, non est persona; dicentes: Si secundum quod est homo, est persona, ergo tertia in Trinitate, vel alia; sed non est alia, ergo tertia in Trinitate, et sic secundum quod est homo est Deus. Rursus, secundum quod est homo, non est personali proprietate discretus a Patre vel Spiritu sancto, sed sola filiatione, quam habuit ab aeterno. Alii dicunt quod, in quantum est homo, est persona. Unde bene sequitur, si est homo, est persona, et illam consequentiam: si est persona, est persona tertia in Trinitate vel alia, dicunt falsam. Non enim totum positum ponit partem, sicut remotum removet, sed pars posita ponit totum. Pars autem remota nec ponit, nec removet totum. Quod autem id, quod est assumptum, sit persona, constat, cum Augustinus dicat quod id quod suscepit et quod est assumptum est una persona.