|
Sicut per unius inobedientiam, etc. Quaeritur an homo prius de bono,
quod habuit ante lapsum sine additione aliorum, gratiae potuerit obedire
et praeceptum sibi datum implere? Si dicatur, quod potuit: ergo, ex eo
quod tunc habuit potuit proficere: quod negatur fere ab omnibus. Item si
concedatur, quod non potuit obedire sine adjutorio gratiae, quae ergo
ejus culpa fuit, si non fecit quod non potuit facere sine gratia, et
gratia non est collata, nec ejus culpa fuit, quare non sit collata.
Solutio. Non peccavit, quia non fecit quod facere non potuit; sed quia
non fecit cum posset.
|
|