QUAESTIO CL.

Item quaeritur an Christus obediendo Deo Patri aliquid meruerit? Volunt quidam probare quod non meruerit aliquid, quia nec secundum humanitatem, nec secundum divinitatem. Deus, inquiunt, non potest aliquid ab aliquo accipere; vel per aliquid, quod faciat, aliud non prius debitum acquirere: ergo non potest aliquid mereri. Similiter secundum quod est homo, est bonus et diligit; sed non potest non esse bonus, vel non diligere: ergo ex necessitate bonus est vel diligit, quomodo ergo potest mereri? Solutio. Mereri geminam habet significationem: dicitur enim quis mereri cum per bonum opus efficitur dignus aliquo, quo prius non erat dignus, secundum quam significationem videtur nobis, quod nec secundum divinitatem, nec secundum humanitatem Christus aliquid meruit, etiam in ipsa morte. Dicitur etiam aliquis mereri cum aliquod bonum facit, quod sit dignum remuneratione, secundum quod Deus dicitur etiam mereri, cum nobis beneficia praestat pro quibus tenemur eum in aeternum laudare, et Christus secundum humanitatem in sua passione meruit nobis introitum aeternae vitae. Prius quidem nobis multa meruit; sed sola passio non solum pretiosa, sed pretium mundi fuit.