QUAESTIO CLI.

Lex subintravit, ut abundaret, etc. Quaeritur an lex sit causa mali, quod videtur; quia est causa abundantiae delicti. Solutio. Ut quandoque est causativum, sicut eo ad forum, ut emam togam; quandoque operativum, ut posuit hominem in paradiso, ut custodiret, etc.; quandoque est consecutivum, ut exivit foras ut moreretur; quandoque etiam notat occasionem, ut lex subintravit, ut abundaret peccatum. Judaei enim abundantiorem peccati occasionem acceperunt ex lege, quae fuit bona non causa mali; sed vitium eorum hujus mali causa fuit, sicut si accipiam occasionem invidendi de scientia illius; quae non est causa doloris mei, sed vitium meum.