|
Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia. Nonne in Judaeis
superabundavit delictum, quia legis praevaricatio; nec tamen
superabundavit et gratia, quia excaecati sunt. Quomodo ergo est verum,
ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia? Solutio. Non dicit:
Ubicunque abundavit delictum, superabundavit et gratia; sed ubi
indefinite, quod est intelligendum quantum ad eos, qui crediderunt, in
quibus priusquam crederent, abundavit delictum; quia praeter caetera
peccata eis inerat legis praevaricatio: sed gratia omnia dimisit;
insuper fidem et charitatem contulit, non quantum ad eos, qui in
peccatis suis mortui sunt, in quibus abundavit delictum, et non gratia.
|
|