QUAESTIO CLV.

Sed quaeritur, quomodo futura peccata, quae nondum sunt, de quibus nullus poenitet, nec pro eis adhuc tenetur, quia nec pro eis adhuc aliquis est reus, quomodo, inquam, dimittuntur? Solutio. Ideo dicuntur futura peccata in baptismo dimitti, quia per gratiam ibi datam caventur, vel ideo quia facilius postea ille qui hoc sacramentum percipit, consequitur veniam.