|
Quaeritur quomodo verum sit quod dicit Augustinus? Nonne ex quo non
poenitet membrum est diaboli? quomodo ergo est membrum Christi? Et si
hoc est, quomodo dimissa sunt ei peccata? non habet fidem, non habet
spiritum Christi; ergo non est membrum Christi, nec ei dimissa sunt
peccata. Solutio. Dicunt quidam quod verba Augustini praedicta sic sunt
intelligenda. Solvitur hesterna, etc., id est baptismus talem habet
efficaciam etiam in eo qui corde non contrito accedit, quod nisi in ipso
fictio remaneret, omnium offensarum consequeretur veniam, et postea
poterit consequi si de fictione sua voluerit poenitere.
|
|