QUAESTIO CLVIII. |
Vetus homo noster crucifixus est, etc. Quaeritur, an idem sit homo vetus, et homo exterior, et homo novus, et homo interior? Solutio. Non idem, quia homo exterior dicitur quod habemus commune cum animalibus, homo interior quod commune possidemus cum angelis. Vetus autem homo pertinet ad utrumque; non enim solus homo exterior, sed etiam interior vetus est por culpam, de quo vetere in praesenti capitulo agendum. |