|
Quaeritur itaque quid sit vetus homo? Dicunt quod fomes peccati sic
vocatur; sed verius est quod pars vetustatis dicatur ipse fomes. Nobis
autem videtur quod vetustas intelligitur secundum duo, scilicet culpam
et poenam. Poena autem, alia est aeterna, alia temporalis; culpa vero,
alia originalis, alia actualis. Item culpa originalis consistit in ipso
fomite, et ejus actu et reatu utriusque. Rursus culpa actualis, alia
venialis, alia mortalis. Venialis vero in tribus consistit, scilicet
consensu, actu et reatu utriusque. Similiter mortalis tribus modis
eisdem intelligitur. Ecce undenarius numerus transgressionis, in quo
attenditur vetus homo; binarius enim unus in poena, ternarius unus in
culpa originali, alter in culpa veniali, tertius in culpa mortali, et
sic tres ternarii culparum cum binario poenarum undenarium constituunt.
Videndum est ergo secundum quid vetus homo sit crucifixus. Secundum
poenam aeternam ex toto deletus est in iis, qui sunt Christi; secundum
poenam temporalem debilitatus est et mitigatus. Similiter secundum
culpam mortalem nihilominus deletus est penitus; secundum autem venialem
mitigatus; non plenarie adhuc ablatus, porro secundum reatum originalem
ex toto non imputatus; secundum actum vero et fomitem originalem sic
crucifixus, ut non dominetur.
|
|