|
Item quaeritur an in ipso Apostolo sic fuerit debilitatus et crucifixus,
ut motibus ejus nunquam consentiret. Quomodo enim motibus non consensit,
quando venialia commisit. Item venialia quae commisit, nonne erant
voluntaria et sic voluit ea? quomodo ergo fomes peccati non traxit
Apostolum ad peccati consensum. Solutio. Apostolus, licet voluntarius
commiserit, non tamen peccatum voluit. Non enim dicitur peccatum
voluntarium, eo quod id aliquis voluerit; sed quia ex voluntate aliqua
processit. Nec fomiti consensit. Nam consentire est ex deliberatione et
industria quod motus suggesserunt facere: quod etiam videtur esse
mortale sic consentire.
|
|