QUAESTIO CLXIII.

Unde quaeritur cur post primum prohibeat secundum, prohibendo enim non obedire concupiscentiis, prohibet etiam exhibere membra peccato; qui enim non consentit, non operatur. Solutio. Ideo post consensum prohibet et opus, ut si quandoque contingat mente consentire, tamen talis consensus non procedat in actum, sed potius amputetur. Quidam vero per obedire concupiscentiis intelligunt, operationem; per exhibere membra peccato, consensum; et sic convenienter post operationis prohibitionem, sequitur consensus prohibitio.