QUAESTIO CLXIV.

Peccatum non dominabitur vobis, quia non estis sub lege, sed sub gratia. Nonne multis, qui sunt sub gratia, dominatur peccatum? Quomodo ergo verum est: Peccatum non dominabitur, etc. Solutio. Vobis, qui gratiae estis obedientes, jam data est potestas, qua potestis resistere peccato ne regnet. Unde constat si quando resumat vires ut dominetur, hoc fit vitio nostro.