QUAESTIO CLXV.

Humanum dico propter infirmitatem. Quaeritur, quid vocet Apostolus humanum, scilicet leve, et ad faciendum facile, quod fit adultae justitiae et non perfectae. Solutio. Ipse ostendit subjungens: Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibere membra vestra servire justitiae in sanctificationem. Quod est breviter et aperte dicere: Eo amore servite justitiae, sicut prius sine coactione sola delectatione servivistis immunditiae. Quod ideo dicitur humanum, quia plus debetur justitiae quam peccato: nullus enim unquam sic dilexit peccatum, ut pro eo non timeret mori. Sed cum simus proni ad malum, quod fit sine labore et omni difficultate, insuper cum magna suavitate et immmoderata delectatione, ad bonum vero tardi et pigri, quod non fit nisi cum magno labore, et ingenti difficultate, et saepe modica vel nulla delectatione; quia iter virtutum arduum et durum, arctum et angustum.