QUAESTIO CLXVI.

Sed quaeritur quomodo dicat Apostolus esse humanum tanto amore, tantaque delectatione servire justitiae, quanto prius servivimus iniquitati, cum hoc videatur esse perfectum et consummatum? Solutio. Est quidem verum quod quando videmus aliquem amore servire justitiae, dicimus quod perfectus est, maxime in hoc tempore quando defecit sanctus: tamen quantum ad ipsam veritatem, imperfectus est, nisi etiam pro justitia non solum caetera, sed ipsam quoque mortem contemnat. Adultae [adulterinae] ergo justitiae, et non perfectae est amore facere praeceptum cum proposito moriendi pro Christo, etsi nondum tantam habeat charitatem vel constantiam ex qua possit ipsam mortem sustinere, et iste gradus sufficit ad salutem, et exigitur; quia sine eo nullus est dignus gloria. Perfectae vero justitiae et consummatae est tantum virtutem habere, quae sufficiat ad tolerandam mortem pro veritate et amore justitiae. Primum gradum habuisse visus est Petrus quando dicebat: Et si oportuerit me mori tecum, non te negabo (Matth. XXVI). Nondum vero habuit secundum, quem consecutus est per adventum Spiritus sancti.