|
Vivente viro mulier alligata est lege viri (Rom. VII), etc. Quaeritur de
David et caeteris justis, an lege vivente, id est statum habente,
tenerentur legem servare, et an dicendi sunt adulteri, quia fuerunt cum
alio, id est cum Christo, in quem credebant, et a quo justificari
quaerebant? Solutio. Lex quidem justo posita non est, quae est quasi
paedagogus parvulorum; tamen David cum caeteris justis tenebantur legem
custodire propter illos, quibus lex erat necessaria ne eorum exemplo eam
transgrederentur. Nec quia cum Christo erant per fidem et dilectionem,
dicendi sunt adulteri: sed si sacramentis legalibus contemptis, jam
sacramenta Novi Testamenti introducere praesumerent, tunc adulteri
viderentur.
|
|