QUAESTIO CLXVIII. |
Cum enim essemus in carne passiones peccatorum, etc. Quaeritur quid vocet passiones, an primos motus, an aliquid aliud. Solutio. Potest dici, quod concupiscentias innatas, quae sunt causa peccati, et in iis qui non sunt in Christo, etiam mortale peccatum. Vel primos motus, qui non imputantur renatis; quos ideo vocat passiones, quia naturam laedunt, et aliquo bono privant. |